sábado, 24 de octubre de 2009

EXORCISMO DEL AGUA Y DEL SANTO OLEO

BENDICION DEL AGUA





V,: “Adjutórium nostrum in nómine Dómine”
R,: “Qui fecit caelum et Terram,”
EXORCIMUS AQUAE: et dicitur absolute:
“Exorcízo te, creatúra aquae, in nómine Dei + Patris omnipótentis" et in nómine jesu + Christi Filii ejus Dómini nostri, et in virtúte Spíritus + Sancti: ut fías aqua exorcizáta ad effugándam omnem potestáten inímíci, et ipsum inimícum eradicáre et explantáre váleas cum ánge!is suis apostáticis per virtútem ejúsdem Dómini nostri Jesu Christi: qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et saecuium per ignem.
R.; Amen”


Oratio
“Oremus Deus qui ad salútem humáni géneris, máxima quaeque sacraménta in aquárum substántia condidísti: adésto propítius invotiónibus nostris, et eleménto huic multímodis purificatiónibus praeparáto, virtútem tuae bene + dictiónibus infúnde: ut creatúra tua, mystériis tuís sérviens, ad abigéndos daemones, morbósque pelléndos, divínae gratiae sumat efféctum; ut quidquid in dómibus, vel in locis fidélium, haec unda respérserit, cáreat omni immundítia, liberétur a noxa: non illic resídeat spíritus péstilens, non aura corrúmpens: discédant omnes insídiae laténtis inimici; et si quid est, quod aut incolumitáti habitántium ínvidet, aut quiéti, aspersióne hujus aquae effúgiat: ut salúbritas per invocatiónem sancti tui nóminis xpetíta, ab ómnibus sit impugnatiónibus defensa. Per Dóminum.

BENDICION DEL ACEITE



V,: “Adjutórium nostrum in nómine Dómine”
R,: “Qui fecit caelum et Terram,”
EXORCIMUS
“Exorcízo te, creatúra ólei, per Deum + Patrem Omnipotentes, qui fecit caelum et terram, mare, et omnia, quae in eis sunt. Omnis virtus adversárii, omnis exsércitus diáboli et omnis incúrsus omne phantásma sátanae eradicáre, et effugáre ab hac creatúra olei, ut fiat ómnibus, qui eo usúri sunt, salus mentis et córporis, in nómine Dei + Patris omnipoténtis, et Jesu + Christi Fílii ejus Dómini nostri, et Spítus + Sancti Parácliti, et in carítate ejúsdem Dómini Nostri Jesu Christi, qui ventúros est judicáre vivos et mortuos et saeculum per ignem.
R.: Amen.”


ORATIO
“Oremus. Dómine Deus Omnípotens, cui astat exércitus Angelórum cum trémore, quorum servítium spirituále cognóscitur, dignáre respícere, bene + dícere et sancti + ficare hanc creatúram ólei quam ex olivárum succo eduxísti, et ex eo infírmos inúngi mandásti, quátenus sanitáte percépta, tibi Deo vivoet vero grátias ágerent: praesta, quaésumus; ut hi, qui hoc óleo, quod in tou nómine bene + dícimus, usi fúerint, ab omni languóre, amníque infirmitáte, atque cunctis insídiis inimíci liberéntur, et cunctae adversitátes separéntur a plásmate tuo, quod pretióso sánguine Fílii tui redimísti,ut nunquam laedátur a morsu antíqui serpéntis. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculórom.
R.: amen.”